magna qui potens est et scm nomen eius 1:50 et misericordia eius in progenies et proenies timentibus eum 51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui 52 depossuit potentes de sede et exaltauit humiles 53 essurientes inpleuit bonis et diuites dimissit inanes ∙ 54 suscipit israhel puerum suum memorari misericordiae suae 55 sicut locutus est ad patres nostros abracham et semini eius in saecula ∙∙∙ 56 mansit autem maria cum illa quassi mensibus tribus et reuersa est in domum suam 57 elizabeth autem inpletum est tempus pariendi et peperit filium 58 et audierunt uicini et cognati eius quia magnificauit dns missericordiam suam cum illa et congratulabantur ei ∙ 59 Et factum est in die octauo uenerunt circumcidere puerum et uocabant eum zachariam nomine patris sui ∙ 60 et respondens mater eius dixit naquaquam sed uocabitur iohannis