nouum in utres ueteres alioquin rumpentur utres et uinum effundetur et utres peribunt sed uinum nouum in utres nouos mittunt et ambo conseruant ∴ E74.2 9:18 haec eo loquente ad eos eece princeps unum accedens adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed ueni inpone manum tuam super eam et uiuet 19 et surgens sequebatur eum et discipuli eius 20 et ecce mulier quae fluxsum sanguinis patiebatur XII· annis acessit retro et tetigit fimbriam uestimenti eius 21 dicebat enim intra se si tetigero tantum uestimentum eius salua uero 22 ad ihs conuersus et uidens eam dixit confide filia fides tua te saluum fecit et salua facta est mulier ex illa ora ∴ 23 et cum uenisset ihs in domum principis et uidens tubicines et turbam tumultuantem 24 dicebat recidite non est puella mortua sed dormit et diridebant