ei 7:11 si ergo uos cum sitis mali nostis bona dare filis uestris quanto magis pater uester qui in caelis est dabit bona petentibus se E54.5 12 omnia ergo quae cumque uultis ut faciant uobis homines bona ita et uos facite eis haec est enim lex et profetae ∴ E55.5 13 Intrate per angustam portam quam lata porta et spatiosa uia quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam 14 quam angusta porta et arta est uia quae ducit ad itam et pauci sunt qui inueniunt eam E56.10 15 adtendite uobis a falsis profetis qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium intrinsecus autem sunt lupi rapacis 16 a fructibus eorum cognoscetis eos E57.5 numquid colligunt de spinis uuas aut de tribulis ficus E58.5 17 sic omnis arbor bona fructus bonos facit 18 non potest arbor mala bonos fructus fa