tis non oretis sicut hippochritae qui amant in sinagogis et in angulis platearum stantes orare ut uideantur ab hominibus amen dico uobis reciperunt mercidem suam 6:6 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora patrem tuum in absconso et pater tuus qui uidet in absconso reddet tibi ∴ / E43.5 7 Orantes autem multum loqui sicut ethnici putant enim qui in multiloquio suo exaudiantur 8 nolite ergo adsimillare eis scit enim pater uester quibus opus sit uobis ante quam petatis eum ∴ 9 sic ergo uos orabitis ∴ / Pater noster quies in caelis scificetur nomen tuum 10 et ueniet regnum tuum fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra 11 panem nostrum cotidianum da nobis odie 12 et dimitte nobis debita nostra sicut et nos demittimus debitoribus nostris 13 et ne nos in