ducas in temptemtationem sed libera nos a malo ∴ E44.6 6:14 si enim demisseritis hominibus peccata eorum demittet uobis pater uester caelestis delicta uestra 15 si autem non demisseritis hominibus nec pater uester caelestis demittet uobis peccata uestra E45.10 16 Cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hippochritae tristes exterminant enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico uobis quia reciperunt mercidem suam 17 tu autem cum ieiunas ungae capud tuum et faciem tuam laua 18 ne uidearis hominibus ieiunans sed patri tuo qui est in absconso reddet tibi 19 nolite thesaurizare autem uobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur et ubi fures effodunt et furantur 20 thesaurizate autem uobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tenea demollitur et ubi fures non effodiunt nec furantur 21 ubi enim