sermo uester est est non non quod autem his abundantius a malo est 5:38 audistis quia dictum est oculum pro oculo dentem pro dente 39 ego autem dico uobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam praebae illi et alteram 40 et ei qui uult tecum iudicio contendere et toniam tuam tollere remitte ei et pallium E39.10 41 et quicumque te angarizauerit millae passus uade cum illo alia et duo 42 qui petit a te da ei et uolenti motuari a te ne auertaris 43 audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odies inimicum tuum E40.5 44 ego autem dico uobis dilegite inimicos uestros et benefacite his qui oderunt uos et orate pro persequentibus et calumnientibus uobis 45 ut sitis filii patris uestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonus et malos et pluit