regnum caelorum 4:18 ambulans autem iuxta mare galilae uidit duos fratres simonem qui uocatur petrus et andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores E21.2 19 et ait illis ihs uenite post me et faciam uos fieri piscatores hominum 20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum E22.6 21 et procedens inde uidit alios duos fratres iacobum zebedei et iohannem fratrem eius in naui cum zebedeo patre eorum refecientes retia sua et uocauit eos 22 illi autem statim relictis retibus suis et patre secuti sunt eum ∴ E23.1 23 Et circumibat ihs totam galileam docens in sinagogis eorum et praedicans euangelium regni et sanans omnem langorem et omnem infirmitatem in populo 24 et abiit opinio in totam siriam et obtulerunt ei omnes male habentes uaris langoribus et tormentis conpraehensos