ibi me uidebunt 28:11 quae abiissent ecce quidam de custodibus uenerunt in ciuitatem et nuntiauerunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant 12 et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus 13 dicentes dicite quia discipuli eius nocte uenerunt et furati sunt eum nobis dormientibus 14 et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos uos faciemus 15 at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant instructi et defulgatum est uerbum istud aput iudeos usque in hodiernum diem ∴ / 16 undecim autem discipuli eius abierunt in galileam in montem ubi constituerat illis ihs ∴ 17 et uidentes eum eum adorauerunt quidam autem dubitauerunt 18 et accedens ihs locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra ∙ 19 euntes ergo nunc do