sedentes contra sepulchrum ∙ E351.10 27:62 altera autem die quae est post parasceuen conuenerunt principes sacerdotum et farissei ad pilatum 63 dicentes domine rememorati sumus quod seductor ille dixit adhuc uiuens post tertium diem resurgam 64 iube ergo custodiri sepulchrum usque in hodiernum diem ne forte uenient discipuli eius et furentur eum et dicant surrexit a mortuis et erit nouissimus error peior priori ∙ 65 ait illis pilatus habetis milites ite custodite sicut scitis 66 illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus ∴ / E352.1 28:1 uespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati uenit maria magdalenae et altera maria uidere sepulchrum 2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim dni discendit de caelo et accedens reuoluit lapidem et sedebat super eum