multo et dari pauperibus 26:10 sciens autem ihs ait illis quid molesti estis mulieri bonum opus operata est in me 11 nam semper pauperes habebitis uobis cum me autem non semper habebitis ∙ / E277.4 12 mittiens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit ∴ 13 amen dico uobis ubicumque praedicatum fuerit hoc euangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius ∴ E278.2 14 tunc abiit unus de duodecim qui dicitur iudas scarioth ad principes sacerdotum 15 et ait illis quid uultis mihi dare et ego uobis eum tradam at illi constituerunt ei trigenta argenteos 16 et exinde querebat oportunitatem ut eum traderet ∴ 17 prima autem die azemorum accesserunt discipuli ad ihm dicentes ubi uis paremus comedere pascha 18 at ihs dixit ite in ciuitatem ad