quandiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis 25:46 et ibunt hii in suplicium aeternum iusti autem in uitam aeternam ∴ 26.1 et factum est cum consummasset ihs sermones hos omnes dixit discipulis suis E284:1 2 scitis quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur ut crucificatur E285.6 3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium priincipes sacerdotum qui decebatur caiphas 4 et consilium fecerunt ut ihm dolo tenerent 5 dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo ∴ E276.1 6 cum autem esset ihs in bethania in domu simonis leprosi 7 accessit ad eum mulier habens olbastrum unguenti praetiosi et effudit super capud eius recumbente ipso 8 uidentes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec 9 potuit enim istud uenundari pretio