dico uobis quoniam super omnia bona sua constituet eum ∙ E267.5 24:48 si autem dixerit malus seruus ille in corde suo moram facit dns meus uenire 49 et ceperit percutere conseruos suos manducet autem et bibet cum ebreis 50 ueniet dns serui illius in die qua non sperat et hora qua ignorat 51 et diuidet eum partemque eius ponet cum hippochritis illic erit fletus et stridor dentium ∴ E268.10 25:1 tunc simile erit regnum caelorum ∙x∙ uirginibus quae accipientes lampades suas exierunt obiam sponso et sponsae 2 quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes 3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum 4 prudentes uero acciperunt oleum in uassis suis cum lampadibus 5 moram autem faciente sponso dormitauerunt omnes et dormierunt 6 media autem