et nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo intrauit in arcam noe 24:39 et non cognouerunt donec uenit diluium et tulit omnes ita erit et aduentus filii hominis ∴ E262.5 40 tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur 41 duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur ∙ E263.6 42 uigelate ergo quia nescitis qua dns uester uenturus sit ∙ E264.2 43 illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur uenturus esset uigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam 44 ideoque et uos estote parati quia nescitis qua hora filius hominis uenturus est ∴ / E265.5 45 quis nam fidelis est seruus et prudens quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ∙ E266.5 46 beatus ille seruus quem cum uenerit dns eius inuenerit sic facientem ∴ 47 amen