lapidem qui non distruatur ∴ / E243.2 24:3 sedente autem illo super montem oliueti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt* et quod signum aduentus tui et consummationis saeculi 4 et respondens ihs dixit eis uidete ne quis uos seducat 5 multi enim uenient in nomine meo dicentes ego sum xps et multos seducent 6 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum uidete ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis 7 consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca 8 haec autem* omnia initia sunt dolorum ∴ E244.1 9 tunc tradent nos in tribulationem et occident uos et eritis omnibus gentibus propter nomen meum E245.10 10 tunc scandalizabuntur multi et inuicem tradent et odio habe