omnis sanguis iustus qui effussus est super terram a sanguine abel iusti usque ad sanguinem sachariae filii barachiae quem occidistis inter templum et altare ∙ 23:36 amen dico vobis uenient haec omnia super generationem istam ∴ E241.5 37 hirusalem quae occidis profetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens uolui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas suas et noluisti 38 ecce relinquetur uobis domus uestra deserta 39 dico enim uobis nonne uidebitis amodo donec dicatis benedictus qui uenit in nomine dni ∴ E242.2 24:1 et egressus ihs de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi 2 ipse autem respondens dixit illis uidetis haec omnia amen dico uobis non relinquetur hic lapis super