eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt ∴ E228.2 23:4 alligant enim onera grauia et inportabilia et inponunt in humeros hominum degito autem suo nolunt ea mouere ∴ E 229.2 5 omnia uero opera faciunt ut uideantur ab hominibus dilatant enim filactiria sua et magnificant fimbrias 6 amant autem primos recubitos in caenis et primas cathedras in sinagogis 7 et salutationes in foro et uocari ab hominibus rabbi ∴ E2230.10 8 uos autem nolite uocari rabbi unus enim est magister uester omnes autem uos fratres estis 9 et patrem nolite uocare uobis super terram unus enim est pater uester qui in caelis est 10 nec uocemini magistri quia magister uester unus est xps ∴ / 11 qui maior est uestrum erit minister uester E231.5 12 qui autem se exaltauerit humiliabitur et qui se humiliauerit exalta