plena sunt ossibus portuorum et omni spurcitia 23:28 sic et uos a foris paretis quidem hominibus iusti iustus autem pleni estis hypochrisi et iniquitate ∴ . E238.5 29 Uae uobis scribae et farissei hipochrite qui aedificatis sepulchra profetarum et ornatis monumenta iustorum 30 et dicitis quia si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine profetarum 31 itaque testimonium estis uobismet ipsis quia filii estis eorum qui profetas occiderunt ∴ E239.10 32 Et uos inplete mensuram patrum uestrorum 33 serpentes genimina uiperarum quomodo fugietis a iudicio gechennae ∴ E240.5 34 Ideo ecce mitto ad uos profetas et sapientes et scribas et ex illis occidetis et crucificetis et ex illis flagillabitis in sinagogis uestris et persequemini de ciuitate in ciuitatem 35 ut ueniat super uos