iurauerit in templo iurat in illo et in eo qui habitat in ipso E234.5 23:22 et qui iurat in caelo iurat in trono di et in eo qui sedet super eum ∴ 23 uae uobis scribae et farissei hipochrite quia decimatis mentem et aretum et cimminum et reliquistis quae grauiora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere ∴ E235.10 24 duces caeci exculentes culicem camellum autem gluttientes ∙ 25 uae uobis scribae et farissei hippochrite quia mundatis quod de foris est calicis et parabsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia 26 farisseae ecce munda prius quod intus est calicis et parabsidis ut fiat id quod de fores est mundum ∴ E237.5 27 uae uobis scribae et farissei hipochrite quia similes ∙ estis sepulchris dealbatis quae a foris apparent hominibus speciosa intus uero