in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea 21:20 et uidentes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit ∙ ficulnea ∴ E215.6 21 respondens autem ihs ait eis amen dico uobis si habueritis fidem et non aessitaueritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle te et iacta te in mare fiet ∴ / E216.4 22 et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis ∙ E217.2 23 et cum uenisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis aut quis tibi dedit hanc potestatem 24 respondens ihs dixit illis interrogabo uos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego uobis dicam in qua potesta haec facio 25 babtismum iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus