meum quidem bibetis sedere autem ad dexteram meam aut ad sinistram non est meum dare nobis sed quibus paratum est a patre meo ∴ E203.2 20:24 et audientes illi decim indignati sunt de duobus fratribus 25 ihs autem uocabit eos ad se et ait scitis quia gentium principes dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos 26 non ita erit inter uos sed quicumque uoluerit inter uos maior fieri sit uester minister 27 et qui uoluerit inter uos primus esse erit uester seruus ∴ 28 sicut filius hominis non uenit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ∴ 29 et egredientibus eis ab hericho secuta est eum turba multa 30 et ecee duo caeci sedentes secus uiam audierunt quia ihs transiret et clamauerunt dicentes dne misere