ternam 18:9 et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proiece abs te bonum tibi est uno oculo ad uitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gechennem ignis ∙ E181.10 10 uidete ne condemnatis unum ex his pussillis qui credunt in me dico enim uobis quia angeli eorum in caelis semper uident faciem patris mei qui in caelis est 11 uenit enim filius hominis saluare quod perierat ∴ E182.5 12 quid uobis uidetur si fuerint alicui centum oues et errauerit una ex eis nonne relinquet nonagenta nouem in montibus et uadet querere eam quae errauit 13 et si contigerit ut inueniat eam amen dico uobis quia gaudebit super eam magis quam super nonagenta nouem qua non errauerunt 14 sic non est uoluntas ante patrem uestrum qui in caelis