uobis nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut paruuli non intrabitis in regnum caelorum 18:4 quicumque ergo humiliauerit se sicut parulus iste hic est maior in regno caelorum 5 et qui susciperit unum parabulum talem in nomine meo me suscipit ∙ E179.2 6 qui autem scandalizauerit de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola assinaria in collo eius et demergatur in profundum maris 7 uae autem mundo huic ab scandalis necesse est enim uenire scandala uerumtamen uae homini illi per quem scandalum uenit / E180.6 8 si autem manus tua uel pes tuus scandalizat te abscide eum et proiece abs te bonum tibi est ad uitam ingredi debilem domum quam duas manus uel duos pedes habentem mitti inignem ae