E187.5 18:21 tunc accedens petrus ad eum dixit dne quotiens in me peccauit frater meus et demittam ei ∙ usque septies 22 dicit illi ihs non dico tibi usque septuagies et septies ∴ E188.5 23 ideo adsimilatam est regnum caelorum homini regi qui uoluit rationem ponere cum seruis suis 24 et cum caepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decimmilia talenta 25 cum autem non haberet unde rederet iusit eum dns uenundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi debitum ∙ 26 procedens autem seruus ille rogabat eum dicens patientiam habe in me dne et omnia reddam tibi 27 missertus est dns serui illius dimissit eum et debitum dimissit ei 28 egresus autem ille seruus inuenit unum de conseruis suis qui debebat ei centum denarios et tenens soffocabat eum dicens