miserunt in uniuersam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes 14:36 et rogabant eum ut uel fimbriam uestimenti eius tangerent et qui cum que tetigerunt salui facti sunt E154.6 15:1 Tunc accesserunt ad eum ab hierusolimis scribae et farissei dicentes 2 quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lauant manus suas cum pam manducant 3 ipse autem respondens ait illis quare et uos transgrediemini mandatum di propter traditionem uestram 4 nam ds dixit honora patrem et matrem qui maledixerit patri uel matri morte moriatur ∴ 5 Uos autem dicitis quicumque dixerit patri uel matri monus quod cum que est ex me tibi proderit 6 et non honorificauit patrem suum aut matrem suam