supra foenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit dedit discipulis suis panes discipuli autem turbis 14:20 et manducauerunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos 21 manducantium autem fuit numerus quinque milia uirorum exceptis mulieribus et paruulis ∙ E148.6 22 et statim iusit discipulos ascendere in nauiculam et praecedere eum trans fretum donec demitterret turbas ∙ E149.2 23 et dimisa turba ascendit in montem solus orare ∴ / E150.4 uespere autem facto solus erat ibi 24 nauicula autem in medio mari iactauatur fluctibus erat enim contrarius uentus 25 quarta uigilia noctis uenit ad eos ambulans super mare 26 et uidentes eum supra mare ambulantem turbati sunt