et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem 13:42 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium ∴ 43 tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patis eorum qui habet aures audiendi audiat ∙ 44 simile est regnum caelorum thesauro ab scondito in agro quem qui inuenit homo abscondit et prae gaudio illius uadit et uendit uniuersa quae habet et emit agrum illum ∙ 45 iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori que renti bonas margaritas ∙ 46 inuenta autem una praetiosa margareta abiit et uendidit omnia quae habuit et emit eam ∙ 47 iterum simile est regnum caelorum saginae misae in mare et ex omni genere congreganti 48 quam cum inpleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in uassa malos autem foras misserunt