tum est totum ∴ E139.6 13:34 haec omnia loqutus est ihs in parabulis ad turbas et sine parabulis non loquaeuatur eis 35 ut inpleretur quod dictum erat per profetam dicentem aperiam in parabulis os meum eructabo absconsa a constitutione mundi ∴ E140.10 36 tunc dimisis turbis uenit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabulam zizaniorum agri 37 qui respondens ait ∴ qui seminat bonum semen est filius hominis 38 ager autem est mundus∙ bonum uero semen hii sunt filii regni ∙ zizania autem filii sunt nequam ∴ / 39 inimicus autem qui seminauit ea est zabulus messes uero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt ∙ 40 sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit et in consummatione saeculi ∙ 41 mittet filius hominis angelos suos