deant et auribus audiant et corde intellegant et conuertantur et sanem eos E134.5 13:16 uestri autem beati oculi qui uident et aures uestrae quae audiunt ∴ / 17 amen dico uobis quippe quia multi profetae et iusti cupierunt uidere quae uos uidetis et non uiderunt et audire quae uos audtis et non audierunt ∙ E135.2 18 uos autem audite parabulam seminantis 19 omnis qui audit uerbum regni et non intellegit uenit malignus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus uiam seminatus est ∙ 20 qui autem super petrosa seminatus est hic est qui uerbum audit et continuo cum gaudio accipit illud 21 non habet autem autem* in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter uerbum continuo scandalizatur 22 qui autem seminatus est in spi