12:29 aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et uassa eius deripere nisi prius alligauerit fortem et tunc domum illius diripiet ∴ 30 qui enim non est mecum contra me est et qui non congregat dispargit E123.2 31 ideo dico uobis omne peccatum et blasfemia remittentur hominibus sps autem blasfemia non remittetur 32 et quicumque dixit uerbum contra filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra spm scm non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in furo ∴ / E124.10 33 aut facite arboram fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum si quidem ex fructu arbor agnoscitur ∴ 34 progentes uiperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ∴ / ex abundantia enim cordis os loquitur ∙ E125.5 35 bonus enim homo de bono thesauro