(haben)tem in gehennam ignis 9:47 ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 48 omnis igni sallietur et omnis uictima sallietur . / E102.2 49 Bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in uobis salem et pacem habete inter uos / E103.6 10:1 et inde exsurgens uenit in fines iudeae ultra iordanen et conuenerunt iterum turbae ad eum et sicut consuerat iterum docebat eos 2 et accidents farissei interrogabant eum si licet uiro uxorem dimittere temptantes eum 3 at ille respondens dixit eis quid uobis precipit moises 4 permissit ibelum repudi scribere et dimittere 5 quibus respondens ihs ait ad duritiam cordis uestri scripsit uobis praeceptum istud 6 ab initio autem masculum et fenmnam fecit ds et dixit 7 propter hoc relinquet patrem et matrem et adherebit uxori suae 8 et erunt duo in carne una itaque non sunt duo sed una
caro 9 quod ergo ds con iuncxit homo non separet