natur 9:12 sed dico uobis quia et helias uenit et fecerunt illi quaecumque uoluerunt sicut scriptum est de eo / E90.10 13 Et ueniens ad discipulos suos uidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis 14 et confestim omnis populus uidens eum stupefactus est et expauerunt et adcurrentes ei salutabant eum 15 et interrogabat eos quid inter uos conquiritis ∙ / E91.2 16 Et respondens unus de turba dixit magister adtulli filium meum ad te habentem spm inmundum 17 qui cumque eum adpraehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut iecerent illum et non potuerunt 18 qui respondens eis dixit o generatio mala incredula quandiu apud uos ero quandiu uos patiar adferte illum ad me 19 et adtullerunt eum et cum uidisset eum statim sps conturbauit eum et elisus in terra uolutabatur spumans 20 et interrogauit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accdit et ille ait