recte 36 et precipit illis ne cui dicerent / E75.8 quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant 37 et eo amplius admirabantur dicentes ยท E76.6 bene omnia facit et surdos facit audire et mutos loqui 8:1 in illis diebus iterum cum turba multa esset et nec haberent quod manducarent conuocatis discipulis ait 2 misserior super turbam quia etiam triduo sustinent me nec habent quod manducent 3 et si demissero eos ieiunos in domum suam deficient in uia quidam enim ex eis de longe uenerunt 4 et responderunt ei discipuli sui unde ipsos poterit quis hic saturare panibus in solitudine 5 et interrogauit eos quot panes habetis qui dixerunt septem 6 et praecipit turbae discumbere super terram et accipiens septem panes gratias agiens fregit dedit que discipulis suis ut adponerent et adpossuerunt turbae 7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iusit adponi illis 8 et man