sero poecisa genere · E73.6 et rogabat eum ut demonium ieceret de filia eius 27 qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus 28 at illa respondit et dicit ei utique dne nam et catulli sub mensa comedunt de micis puerorum 29 et ait illi propter hunc sermonem uade exit demonium de filia tua 30 et cum abisset ad domum suam inuenit puellam iacentem supra lectum et demonium exisset · E74.10 31 et iterum exiens de finibus tiri uenit per sidonem ad mare galiliae inter medios fines decapulis 32 et adducunt ei surdum et mutum et depraecabantur eum ut inponet illi manum 33 et adprahendens eum de turba eorum misit digitos suos in auriculas eius et expuens tetigit linguam eius 34 et suspiciens in caelumin gemuit et ait illi effeta quod est adaperire 35 et statim apertae sunt aures eius solutum est uinculum linguae eius et loquebatur