coinent 7:16 si quis habet aures audiendi audiat ยท E72.6 17 et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabulam 18 et ait illis sic et uos prudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coincinare commonicare 19 quoniam non intrauit in cor eius sed in uentrem et secessum exiit purgans omnes escas 20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa coincinant homin 21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia 22 furta auaritiae necitiae dolos inpudicitia oculus malus blasfemiae superbia stultitia 23 omnia haec mala ab intus procedunt et commonicant hominem 24 et inde surgens abit in fines tiri et sidonis et ingresus domum neminem uoluit scire et non potuit latere 25 mulier ii statim ut audiuit ab eo cuius habet filia spm inmundum intrauit et procidit ad pedes eius 26 erat enim mulier gentilis