aut in ciuitates in plateis ponebant infirmos et depraecabantur eum ut uel fimbriam uestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salui fiebant · E70.10 7:1 et cum ueniunt ad farissei et quidam de scribuis uenientes ab hirusolimis 2 et cum uidissent quosdam ex discipulis eius commonibus manibus id est non lotis manducare panes uituperauferunt 3 farissei enim et omnes iudei nisi crebro labent manus suas non manducant tenentes traditionem seniorum 4 et a foro nisi babtizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis seruare babtismata calicum et urceorum et eramentorum et lectorum · E71.6 5 et interrogabant eum farissei et scribae dicentes quare discipuli tui non ambulant iuxta tradionem seniorum sed commonibus manducant manibus panem 6 at ille respondens dixit eis bene profetauit eseias de uobis chippocritis · sicut scriptum est populus hic labis me honorat cor autem