E67.4 47 et cum sero esset erat nauis in medio mari et ipse solus in terra 48 et uidens eos laborantes in remigando erat enim uentus contrarius eis et circa quartam uigiliam noctis uenit ad eos aubulans super mare et uolebat præterire eos 49 at illi ut uiderunt eum ambulantem super mare putauerunt fantasma esse et exclamauerunt 50 omnes qui eum uiderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidete ego sum nolite timere / E68.61 51 et ascendit ad illos in nauem et cessauit uentus et plus magis intra se stupebant 52 non enim intellexerunt de panibus erat autem cor illorum obcecatum 53 et cum transfretassent peruenerunt in terram genizareth et adplicuerunt 54 cumque egressent de naui continuo cognuerunt eum 55 et percurrentes uniuersam regionem illam coeperunt in grauattis eos qui se male abebant circumferre ubi audiebant eum esse 56 et quocumque introibat in uicos uel in uillas