ieritis in domum illic manete donec exeatis inde ∙ E55.2 6:11 et quicumque locus non reciperint uos nec audierint uos exeuntes inde excutite puluerem de pedibus uestris in testimonium illis / E56.8 12 exeuntes pradicabant ut poenitentiam agerent 13 et demonia multa ieciebant et unguebant oleo multos egros et sanabant ∙ E57.2 14 et audiuit hirodis rex manifestum est enim factum nomen eius et dicebat quia iohannis babtiza surrexit a mortuis et propter ea operantur uirtutes in illo 15 alii autem dicebant quia helias est alii uero dicebant profeta est quasi unus ex profetis ∙ E58.10 16 quo audito hirodis ait quem ego iohannem hic a mortuis surrexit ∙ E59.2 17 ipse autem hirodis missit ac tenuit iohannem et uinxit eum in carcere propter hirodiadem uxorem philipi fratris sui quia duxerat eam / E60.6 18 dicebat enim iohannis hirodi non licet tibi habere eam uxorem fratris tui 19 hirodiadis autem insidiabatur illi et uolebat occidere eum nec