eo loquente ueniunt ab archisinagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra uexas magistrum 36 ihs autem uerbo quod dicebať audito ait archisinagogo noli timere tantummodo crede 37 et non admissit quemquam sequi se nisi petrum et iacobum et iohannem fratrem iacobi 38 et ueniunt in domum archisinagogi et uidit tumultum et flentes et hieiulantes multum 39 et ingresus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit 40 et inridebant eum ipse uero iectis omnibus adsumpsit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens 41 et tenens manum puellae ait illi tabitha comi quod est in tibi dico surge 42 et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum xii ∙ et obstupuerunt omnes stupore maximo 43 et praecipit illis uehimenter ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare E50.1 6:1 et egresus inde abit in patriam suam et sequaebantur illum discipuli eius 2 et facto sab