exortus est sol extuauit et eo quod non habuit radicem exurauit 4:7 et aliud cicidit in spinas et ascenderunt spinae et subfocauerunt illud et non dedit fructum 8 et aliud cicidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum tringenta et unum sexagenta et unum centum 9 et dicebat qui habet aures audiendi audiet 10 et cum esset singularis interrogauerunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabulas 11 et dicebat eis uobis datum est nosse misterium regni di ∙ E37.1 illis autem qui foris sunt in parabulis omnia fiunt 12 ut uidentes uideant et non uideant et audientes audiant et non intellegant nequando conuertantur et dimittentur eis peccata 13 et ait illis nescitis parabulam hanc et quomodo omnes parabulas cognoscetis ∙ E38.2 14 qui seminat uerbum seminat 15 hii sunt autem qui circa uiam ubi seminatur uerbum et cum audierint confestim uenit satanas et auferet uerbum quod seminatum est in corda eorum