uobis et adiecitur uobis ∙ E42.2 4:25 qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab eo ∙ E43.10 26 et dicebat sic est regnum di quemadmodum si homo iectat semen in terram 27 et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille 28 ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica 29 et cum se produxerit frutus statim falcem quoniam adest messis ∙ E44.2 30 et dicebant cui adsimulauimus regnum di aut cui parabulae conpauimus illud 31 sic est enim sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra 32 et cum seminatum fuerit ascendit et fit maior omnibus oleribus et facit ramos magnos ita ut sint sub umbra eius aues caeli habitare ∙ E45.6 33 et talibus multis parabulis loquaebatur eis uerbum prout poterant audire 34 sine parabula autem non loquebatur eis ∙ E46.10 seorsum autem discipulis suis disserebat omnia ∙ E47.2 35 et ait illis in illa die cum sero esset