4:16 et hii sunt qui similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint uerbum s[ta]tim [cum] gaudio accipiunt illud 17 et non habent [rad]icem in se sed temporales s[unt] deinde orta tribulatione et persecutione propt[er] [u]erbu[m] [conf]estim scandalizantur 18 et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui uerbum audiunt 19 et erumpnae saeculi et deceptio diuitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant uerbum et sine fructu efficiuntur 20 et hii sunt qui supra terram bonam seminati sunt hi sunt qu[i] [u]erbum audiunt et suscipiunt et fructi[f]icant [u]num xxx et unum lx et unum E39.2 21 et d[ic]ebat illis numquid uenit lucerna ut sub modio poniatur aut sub lecto nonne ut supra cantellabrum ponatur E40.2 22 non est enim aliquid absconditum quod nonifestetur nec factum est ocultum sed u[t] in palam ueniat 23 si quis habet aures [au]d[iendi] audiat E41.2 24 et dicebat illis uidet[e] [q]uid audiatis [in] qua mensura mensi fueri[t]is remittetur