hominis etiam sabbati 3:1 et introiuit iterum sinagogam et erat ibi homo habens manum aridam 2 et obseruabant eum si sabbatis curaret ut accussarent illum 3 et ait homini habenti manum aridam surge in medium 4 et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam saluam facere an perdere at illi tacebant 5 et circumspeciens eos cum ira contristatus super cecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est ei manus illius ∙ E26.4 6 exeuntes autem farissei cum herodianis consilium faciebant aduersus quomodo eum perderent 7 et ihs cum discipulis suis secessit ad mare E27.1 et multa turba a galilea et a iudea secuta est eum 8 et ab hierusolimis et ab edumea et trans iordanen et qui circa tirum et sidonem multitudo magna audientes quae faciebat uenerunt ad eum 9 et dixit discipulis suis ut in nauicula sibi deseruiret propter turbam ne conprimerent eum 10 multos enim