E22.2 2:15 et factum est cum accumberet in domo illius multi puplicani et peccatores simul discumbebant cum ihu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum 16 et scribae et farissei uidentes quia manducaret cum peccatoribus et puplicanis dicebant discipulis eius quare cum puplicanis et peccatoribus manducat et bibit magister uester ∙ E23.2 17 hoc audito ihs ait illis non necesse habent sani medico sed q∙ male habent non ueni uocare iustos sed peccatores 18 et erant discipuli iohannis et farissei ieiunantes et ueniunt et dicunt ei quare discipuli iohannis et farisseorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant 19 et ait illis ihs numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est iunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare 20 uenient autem dies cum auferetur ab ipsis sponsus et tunc ieiunabunt in illis diebus 21 nemo enim adsumentum panni