(ueni)entes ungerent eum . E231.1 2 Et ualde mane una sabbatorum ueniunt ad monumentum horte iam sole 3 et dicebant ad inuicem quis reuoluit nobis lapidem ab hostio monomenti erat autem magnus nimis 4 et respicientes uident reuolutum lapidem erat quippe magnus ualde 5 et introeuntes in monomento uident iuuenem sedentem in dextris coopertus stola candida et obstupuerunt . E232.2 6 qui dicit illi nolite expauescere ihm queritis nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi possuerunt eum 7 sed ite et dicite discipulis eius et petro quia ecce praecidit uos in galiliam ibi eum uidebitis sicut dixit uobis . E233.2 8 At illae exeuntes fugerunt de monumento inuasserat enim eas tremor et pauor et nemini quicquam dixerunt timebant enim 9 surgens autem mane prima sabati apparuit ihs primo mariae magdalenae de qua iecerat septem demonia 10 at illa uadens nuntiauit his qui cum eo fuerant loquentibus