condempnauerunt eum esse reum mortis . / re E194.1 65 Et coeperunt quidam conspumere et in ride(re) eum et uelare faciem eius colophis eum cedere et dicere ei profetiza et ministri alaphis eum cedebant ∴ E195.1 66 Et cum esset petrus in atrio deorsum uenit una ex ancellis summi sacerdotis 67 et cum uidisset petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum ihu nazareno eras 68 at ille negauit dicens neque scio neque noui quid dicas ∴ E196.1 Et exiit foras ante atrium et gallus cantauit 69 rursus autem cum uidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est 70 at ille iterum negauit et post pussillum rursus qui adstabant dicebant petro uere ex illis es nam et gallileuses 71 ille autem coepit anatimazare et iurare quia nescio hominem istum quem dicis 72 et statim iterum gallus cantauit ∴ E197.2 Et recordatus est petrus uerbi quod dixerat ei ihs priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere