et multi diuites iactabant multa 42 cum uenisset autem una uidua pauper cula misit aera duo minuta quod est quadrans 43 et conuocans discipulos suos ait illis amen dico uobis quoniam uidua haec pauper cula plus omnibus misit qui miserunt in gaiofilacium 44 omnes enim quod habundabant illis misserunt haec uero de penuria sua omnia quae habuit missit totum uictum suum E137.2 13:1 Et cum egrederetur de templo ait illi unus dicipulis suis magister aspice quales lapides et quales structum templi 2 et respondens ihs ait illi uides has magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non distruatur . E138.2 3 Et cum sederet in monte oliueti contra templum interrogabant eum seperatim petrus et iacobus et iohannis et andreas 4 dic nobis quando ista fiat et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari 5 et respondens ihs cepit dicere illis uidete autem