superueniens confitebatur dno et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem israhelem 2:39 et ut perfecerunt omnia saecundum legem dni reuersi sunt in galileam in ciuitatem suam nazareth ∙∙ 40 puer autem crescebat et confortebatur plenus sapientia et gratia di erat in illo ∙ 41 et ibant parentes eius per omnes annos in hierusalem in die sollempnis paschae 42 et cum factus fuisset ihs annorum duodecim ascendentibus illis in hierusolimam saecundum consuetudinem diei festi 43 consummatisque diebus cum reuerterentur remansit puer ihs in hierusalem et non cognouerunt parentes eius 44 existimantes autem illum esse in comitatu ∙ uenerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos 45 et non inuenientes reuersi sunt in hierusalem requirentes eum ∙ 46 et factum est post triduum inuenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et in