tum est ad illos ∙∙∙ 2:21 et post quam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer et uocatum est nomen eius ihs quod uocatum ÷ ab angelo priusquam in utero conciperetur 22 et postquam inpleti sunt dies purgationis eius saecundum legem moysi tulerunt illum in hierusalem ut ad sisterent eum dno 23 sicut scriptum est in lege dni ∙ quia omne masculinum adaperiens uuluam scm dno uocabitur 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege dni par turturum aut duos pullos columbarum ∙ 25 et ecce homo erat in hierusalem cui nomen erat simeon et homo iste iustus et timoratus expectans consulationem israhel et sps scs erat in eo 26 et responsum acciperat a spu sco non uisurum se mortem nisi prius uideret xpm dni 27 et uenit in spu in templum et cum inducerent puerum ihm parentes eius ut facerent ea quae saecundum consuetudinem legis pro