1:61 et dixerunt ad illam nemo est in cognatione qui uocetur hoc nomine 62 innuebant patri eius quem uellet uocari eum 63 et postulans pugillarem scripsit dicens iohannis est nomen eius et mirati sunt uniuersi ∙ 64 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens dm 65 et factus est timor super omnes uicinos eorum et super omnia montana iudae deuulgabantur omnia uerba haec 66 et possuerunt omnes qui audierunt in corde suo dicentes quid putas puer iste erit et enim manus dni erat cum illo ∙ 67 et zacharias pater eius inpletus est spu sco et profetauit dicens ∙ 68 benedictus dns ds israhel quia uissitauit et fecit redemptionem plebis suae 69 et erexit cornu salutis nobis in domu dauid pueri sui ∙ 70 sicut locutus est per eius 71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui nos oderunt 72 ad faciendam misseri