omne uerbum 1:38 dixit autem maria ecce ancella dni fiat mihi saecundum uerbum tuum ∙ et discessit ab illa angelus 39 exsurgens autem maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in ciuitatem iuda 40 et intrauit in domum zachariae et salutauit elizabeth / 41 et factum est ut audiuit salutationem ma(riae) elizabeth exsultauit infans in utero eius et repleta est spu sco elizabeth 42 et clamauit uoce magna et dixit benedicta inter mulieres et benedictus fructus uentris tui ∙ 43 et unde hoc mihi ut ueniat mater dni mei ad me 44 ecce ut facta est uos salutationis tuae in auribus meis exsultauit in gaudio infans in utero meo ∙ 45 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a dno 46 et ait maria / magnificat anima mea dnm 47 et exsultauit (sps) meus in do salutari meo 48 quaia respexit humitatem ancellae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes 49 quia fecit mihi